|
|
||
|
40 TESTAMENTS ENREGISTRÉS AU PARLEMENT DE PARIS (280)
sire de Coucy avait fondé en 1390. L'epitaphe suivante, recueillie par le Père Pierre Bureteau, de l'ordre des Célestins, surmontait son monument funéraire :
In Turcos missus sexto sub principe Karlo
Dum pugno infelix, me tulit hostis atrox. ln precio exemptas repeto dum liber Avares,
Cor jussi moriens Mc subhumare meum. Me nempe anctore presens excreverat œdes
Et larga extabat prœdita dote. Yale.
(Cf. Duchesne, Histoire dela maison de Guines, Corny, pages 264 et suiv.; preuves, page 419.)
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Nos, Inguerranus, dominus de Couciaco, cornes Suessionensis, sanus mente quamvis in-firmus corpore, considerando nil cercius esse morte, nichil autem in-cercius hora ejus, de bonis a Deo nobis collatis fecimus et ordinavimus testamentum seu ultimam voiuntatem nostram in hoc presenti codicilli modo et forma contentum :
Primo et ante omnia, animam nostram altissimo Creatori totique curie supernorum recommendendo, sepulturam nostram eligendo in ecclesia et loco per nos alias nominato in testamento nostro seu ultima voluntate in Francia ordinato, cui nullo modo volumus hoc presens codicille derogare seu prejudicare, sed intentionis nostre est quod suum valeat plenarie sortiri effectum. Et hoc presens codicille seu testamentum ordinamus ad ejusdem ampliationem et augmentum.
Item, volumus et ordinamus, ac etiam obligamus omnia jocalia cete-raque bona mobilia nostra, immo etiam terras nostras de Couciaco et comitatum Suessionensem et principaliter predictum comitatum alias-que possessiones nostras, ubicumque sint, et taliter quod nullus hère-dura nostrorum aut causam nostram habencium eisdem possit uti vel gaudere quoquomodo, donec monasterium Sancte Trinitatis prope ci-vitatem Suessionensem per nos fundatum fuerit perfecte completum, sicut jampridem in precedenti jamdicto testamento lacius ordinavimus.
Item, volumus quod per ordinationem executorum nostrorum fiât in eodem monasterio una notabilis crux de argento, ponderis quadra-
|
||
|
|
||